OCR
10 15 20 25 30 35 40 45 Carmina fraternum quae contestantur amorem, Conspersit quali pectora nostra Deus, Altera postremo quoque littera missa recessu Non minus egregio carmine tincta fluit. Utraque non sterilis perfragrans mentis odorem, Utraque iudicii litera plena boni. Haec tua pervigili quae pangis carmina cura, Scribere cunctanti carmine, calcar erant. Ergo novem quamvis non sint mihi dona sororum In numeros ut vix cogere verba sciam, Cogo tamen versu tibi respondere laborans, Tuque velut longis versibus addo breves. Desine mirari: non littera certior ulla Factus eras a me quod Nicolae diu, Qui prius ad caros, te contestante, sodales Dum potuit semper scripta legenda dedi. Nam tuus in nostro praesens quasi pectore vultus Haeret et oblitum non sinit esse tui. Plurima qui studiis passus communia mecum, Qui condiscipulus, qui mihi frater eras. Cum nos in lucem genuinae genuere sorores Pectore sub memori, te mihi crede gero. Unicus erudiit siquidem praeceptor utrumque Pectore sub memori, te mihi crede gero: Causa morae sed enim diuturnae, vera fatebor Nulla quod a nobis littera missa fuit. Dividimur vastis terrarum tractibus ambo, Invia scis posita est inter utrumque via, Nomine terribiles propter famaque Valachos Transsylvana cupit rarus adire loca. Nuper Leucorea quidam remeabat ab urbe Saxo, notas potuit qui tibi ferre meas. Sed modo, iam promptas animo quis perferet angor Vanus erit noster forsitan iste labor. Quicquid erit, coeptum tamen exequar usque laborem Et responsa prius verba notabo tuis. Fama peregrinas est divulgata per oras, Quae celebrat docti nomen ab arte viri. Cuius uterque sumus Musarum castra secuti, Sic tua principio littera missa sonat. 299