OCR
Terpsichore. 115 120 125 130 Et guem musica commovet optima, Is nostrum seguitur gregem Flectit cordague nostris precibus sua. Urania. Grata Deo est pietas peccata remittere parva, Maiora vero gratior est omnibus haec pietas. Haec breviter Musis mandavit Apollo disertis, Scilicet ad Dominum verba ferenda patrem. Sed prius a nobis mansueta voce rogatus, Nemo nisi implorans sentiet huius opem. Cur vero doctas ad te, pater optime, Musas Mitto, nec insignes nobilitate viros. Id causam facio nimirum propter honestam Consilii ratio nec reprobanda mei est, Si quid in his positum est, si verbis gratia, docti Si locus est precibus nobilis atque viri, Omnibus his dignas quis non putet esse Camenas. Omne quibus nostrum statque caditque decus, Sit locus ergo sacris, reverentia sitque Deabus Fac, pater, ut Musae quod petiere ferant. 22. [41] Ad egregium dominum Petrum Barossium, praeceptorem carissimum Haec mea Trenczinii portetur littera in urbem. In patriam redeat littera missa meam, Barossioque velim tradatur nomine Petro, Qui tenet excelsae sceptra verenda scholae. Unde leves elegi missam tibi, Petre, salutem, Prae reliquis constans, quaeris, amice, ferant? Hanc tibi Maderius transmittit Valerianus, Qui te non ficto fidus amore colit. 295