Suscipe, nec doctas venientes respue Musas, Exemplum obedientiae
. . . filiorum erga parentes.
Qui colis et Musas qui reverenter amas.
Sive iacens durum sentis per membra dolorem,
Sive — quod optarem — prosperitate vales.
Cum Musis potis es latio certare lepore,
Et Ciceronaeo si cupis ore loqui,
Ergone tam tristem patiar sine fine dolorem?
Qui cor qui mentem laedit ad usque necem?
Nulla mihi superest lapso iam gratia? Nulla
Spes, patris ut cari rursus amore fruar?
Hei mihi, quid prodest patriis quod verser in oris?
Atque oculis cerno tecta paterna meis.
Haec siquidem trepido non ausim tangere gressu,
Offensum verbis nonque domare patrem.
Qui iusta natum peccantem corripit ira,
Discat, ut exiguo cautior esse malo.
»Quem non parva movent nati peccata parentem,
Grandia post frustra prendere facta volet,”
„Exiguos graviter par est, ut conterat ausus,
Qui magnis bene vult consuluisse malis.”
Ast ego, qua tanto crucior iam tempore, poenam,
(Quod tensi cari iussa verenda patris),
Aut minui, prorsus vel tolli pectore vellem,
Nam mihi tristitiam res parit ista gravem,
»Et gravis iratum res est habuisse parentem,
Et gravius summo non obedisse Deo.”
» Sit modus in poenis iusta quoque sit modus ira,
Nam virtus medium debet habere locum.”
Haec te Pieridum per numina sancta sororum
Perque novem, genitor, quas colo posco deas.