OCR
55 60 65 70 10 VII. Oviparae gaudet gallus velut atgue cohorti Assiduum doctas, sic te gui tendis ad artes Perpetuumgue bonos inter decet esse sodales. VIII. Pullorum velut esse solet dux, guando parentis Orbati auxilio certa sine sede vagantur, Officiis sic ultro piis servire decebit Auxilium duris poscenti rebus amico, Praecipue pueris infirma aetate tenellis. IX. Territat ut dirum gallus clangore leonem Indomitum silvis animal, quem taetra frementem Silvae omnes, atque antra tremunt montesque resultant. Sic durum poteris Satanam saeva arma minantem Voce Evangelii doctus terrere potenter. Immanes ipsa voce exanimare tyrannos Cogitur imperium quorum tolerare colonus. X. Pura legit verso gallus ceu pulvere grana Pura ita de scriptis nos carpere grana iuvabit. »Et modo quid dicam postremum haud esse sequendum, Scilicet ore fimum fodiens dum quaeritat escam Inventam spernit gemmam, ac magis expetit hilum, Nos vero e scriptis effossum iaspida mentis Egregios inter thesauros condere oportet.” 19. [35] Paraenesis, ad colendam Auroram Iam rursus nostris redeunt bona tempora Musis, Autumni gelidos sole vehente dies, Umbraque maiores distendit densa tenebras, Exsuperet longo tempore ut illa diem. Ergo vigil totam non sterte scholastice noctem, Membra sed ad lumen saepe levato tua, Auroram studiis cognosces multa daturam Commoda, sed Dominus si Deus addet opem. Ni Deus humano dederit nam augmenta labori, Irritus et vanus tunc erit ille labor. Regius in sacro haec testatur codice vates, 289