OCR
20 25 30 35 40 45 50 Cuius prima, daret vitae ut vestigia rectae. His male vivendi guibus est nondum impius usus, Ad nostra hinc longo manavit tempora more. Ne vero haec animi careant spectacula fructu Corporis externa et pascamus lumina tantum, Omnibus haec pariter bis guingue imitanda dabuntur. I. — Cervicem attollit velut in certamine gallus, Gallus ovansgue suos figit cum pondere gressus Ingenuo vultu, sic te decet esse palaestram Qui petis hanc, clarias recolis qui rite Camenas. II. Cominus adversum dum fertur in antagonistam Innuit is, laqueis tractare haud bella dolosis Esse pium telis, sed contra opponere frontem. III. De domitis alas quatiens velut hostibus ille Gestit et excelsum culmen petit in bene gestis, Sic decet eximiam rebus gestire iuventam. Ast victus veluti tenebras inquirit opacas: Sic quoque devicti capiat confusio vultum. IV. Viribus at victus ceu mox redit ille renatis, Rem dubiam rostro tentans decernere acuto, Haud aliter studii faciet sectator honesti Intendetque suae summo conamine mentis Vires, ut socium in cursu praevertere possit. V. Ceu loca celsa petit cristis circumdatus ales, Sic alacris tu virtutis fastigia scandas, Atque tuos semper studeas superare sodales. VI. Non somno indulget, sed voce silentia turbat Excubitorque diem mortalibus indicat ales Plumea, dum silvis repetunt animalia nidos, Scilicet et tepidas rostrum fixere sub alas. »Nec tibi fas molli totam requiescere lecto, Esse putes noctem, Nyphalia sacra colenda Sunt tibi, continuant alii dum nocte quietem.” 48 requiescere lecto] Tib. 1, 1, 43; Prop. 1, 8b, 33. 50 nocte quietem] Sil. 17, 160; Verg. Aen. 7, 414. 288