OCR Output

15

20

25

10

15

Storcius egregio de genitore satus.
Consilio totam gui rexit saepius urbem,
Est neque dissimilis filius ipse patri.
Ergo tua cum sis dignus virtute, Ioannes,
Ut quodque tu versu concelebrare meo.
Accipe sincerum testantia carmina amorem,
Atque eadem placida carmina mente lege.
Versibus his magnus celebratur laude Ioannes,
Quo maior vasto nullus in orbe fuit.
Cuius habes pulchrum quoque tu de nomine nomen,
Omina saepe viris nomina tanta ferunt.
Hac te, Iane, procul graviores pellere curas
Convenit et patrio vivere more die.
Vive diu, longos tibi det Deus optimus annos,
Quae mea ne careant pondere vota, vale.

18.
[33]
De certamine Gallorum, gallinaceorum, lusus scholasticus

Gallorum tenui modulabor arundine pugnam,
Et prima illius fuerit quae causa duelli,
Commodaque hinc tenerae quae debent carpere mentes.

Oblita cum glacie pedibus sit semita nostris,

Qua proni in vicium ruimus, peioraque semper
Insequimur, varios tentati inquirere nervos,

Hi quorum esse solet melior sapientia menti,
Humano ut possent fragili succurrere lapsu.

Ergo alii fictos scripserunt carmine ludos,
Sub specie soliti figmenti abscondere verum,

Et velut extenso monstrarunt indice, vitae
Quod sit iter nobis fugiendum, quodve sequendum.

Nonnulli in brutis exempla imitanda dederunt,
Fecerat ut prudens Lacedaemonis urbe Lycurgus,

Dum populo geminos produxerat ille catellos,
Quanta malae, erudiens vis consuetudinis esset.

Absimilis cui pugna fuit non ista volucrum,
Pergama turritae tulerant exordia Troiae

287