Humectans campos, urbs Patakina, tuos.
Accipe (namgue scio nostrarum cardine rerum
Anxia guod tristi corda dolore geris),
Qualis nos patriae digressos urbe secuta est
Fortuna, in certo nescia stare gradu.
Et qua post varios huc nos ratione labores
Attulit, Aonidum nunc ubi fama viget.
Nondum complerat quatter sua cornua Phoebe,
Cassovia longas cogimur ire vias.
Cogimur, ast nullo nos extrudente, sed ultro,
Commoda nam longae defuit ansa morae.
Deficiente suos philomela psallere cantus,
An cuculi turpes quis capit aure sonos?
Fertilis interea lustravimus omnia terrae
Climata, quae pendit magna tributa Getae,
Censura liber non est sacer ordo tyranni,
Aut alius, fruitur qui modo lucis ope.
Atque ea — nam caro fas est aperire parenti —
Plena latrociniis, plena metuque via est.
Obvius hic gaudens humano sanguine Turcus
Saepe fit, haec illi subdita terra patet.
Terra patet Mahometigenisque cohortibus ampla,
Hance celeri miles saepe peragrat equo,
Nec tamen — 0 factum bene! — casu sensimus isto
Peiorem, modo quem nostra Thalia dabit.
Est mons Hungaricis distinguens finibus, illos
Transalpina mero qui iuga culta tenent,
Altus, ut hunc cernens dicat contingere caelum,
Monte sub hoc vitam Moldavus ater agit.
Hic, postquam aequoreas Phoebus se mersit in undas,
In tenebris longum continuamus iter,
Taedia non ullum capiunt ita longa viarum,
Ut velit hos fessos monte levare pedes.
Antra colunt huius metuendi dentibus apri,
Immanes ursos unguibus iste fovet,
Iam sed ubi longos cursu superavimus Alpes.
Facta fuit lasso villa propinqua pedi,
Latrantis sonat aure canis vox edita, nobis
Spes ea tum primum certa quietis erat.