Is vere docti nomen habere potest.
»Bruta Deus iussit spectare animalia terram,
Tollere verum hominem iussit ad astra caput,
105 Nempe quod haec miris sint condecorata figuris
Lumine testantes esse micante Deum.”
7.
[8]
Oratio ad Deum pro conservatione parentum
Telluris caeligue potens, pie rector, et author
Legis, guae in sancto est, edita monte Deus.
Quique pio cultu mandas ornare parentes,
Perficere ac horum qui pia iussa iubes,
5 Te precor, et supplex tua numina pronus adoro,
‘Tu sobolis placida respicito aure preces:
Respicere ut nostros, digneris sancte, parentes,
Utque his eveniat te tribuente salus
Fortunas foveas horum, benedicito et illis,
10 Nec facias umquam noxia damna pati.
Quo melius studiis possint succurrere nostris,
Nomini et inde tuo gloria fiat, amen.
8.
[8]
Hodoeporicon, sive peregrinatio in Transsylvaniam, ad egregium dominum
Nicolaum Mader, patrem carissimum ex schola Patakina
Haec mea Nicolao reddatur epistola Mader,
Qui sua Trenczinii munia clarus agit.
Postque Creatorem quem summe diligo patri,
Solus in hanc clausa non tamen aure legat.
5 Quod legis Hungaricis tibi mittit carmen ab oris
Tertius a primo filius, alme pater,
Hinc ubi piscosus praeterfluit oppida Bodrog
103 Bruta ... terram] Ov. met. 1, 84.
5 numina] Az eredeti nomina alak a nyomtatványban kézzel javítva.
1 Nicolao] A nyomtatvány Nico/eo alakjából javítva.