Sponse, dabis veniam nostrae sine syrmate Musae,
Et cusis docta versibus arte minus.
Non est conveniens verborum pompa dolori,
Felices phalerae, schema, nitorgue decent.
Nos patria eiectos per iustam numinis iram,"
Mars et trux vario turbine iactat Eris.
Concutit ille hastam civili sanguine tinctam,
Nec sinit Hungariam pacis inire viam.
Quin et Danubium prohibet fluxisse cruoris
Immunem, et gramen'®® piscibus esse cibum.
Haec diros rigidis '*' angues implexa capillis,
Litibus ac odiis moenia et arva replet.
Suppeditatque’” viris iras caecosque furores,
Sanandos'® miseris cladibus atque nece.
Sed quid ego haec autem nequicquam ingrata revolvo?
A Domino, nobis quod venit, omne venit.
Tempora nec tantis sunt haec modo danda querelis,
Dulcibus at numeris exhilaranda lyrae.
Ergo, quod possum, facio: summam™ opto salutem,
Rem, sobolem, sorti vela secunda novae.
Non lis ulla domum, non turbent iurgia lectum,
At pax sit domui, pax et’** amica toro.
Plura canent alii: sat nos tibi,'*° sponse, precati,
Supple iam precibus tu quoque vota piis.
Nil est stelliferi celso sub culmine caeli,
Coniugibus castis quod neget alma Trias.