OCR
180 185 190 195 200 205 210 Obiectu furvae tellurem nubis opacat, Virus agens late: Tum qua tenuissimus oris Halitus, atque arctas penitus rimata medullas Insinuat pestem, spargitque per intima letum. Nox ruit, et gelidum involvit caligo Bootem: Olli somnus iners in anhelos non venit artus: Torpent membra gelu, venis insibilat ignis: Lascivit ceu scurra Simon, quaeque una voluptas Vina, suas artes, pleno cratere coronat. Proh pudor Italiae nostris male nate ruinis: Hunccine tu involvis crudeli bellua leto, Qui vita servandus erat, qui fovit egenum Patris non Domini ritu? Cur viscera nostra, Cur oculum mundi furialibus effodis ausis Pernicies populorum? Heu quam bene Thracia cuspis Hac dextra casura fuit, sperandaque sera Libertas, Geticis non servitura sarissis. Crescebat neglecta lues. Pater ilicet, altum (Sensit enim divum invidiam) suspirat, et heu heu Nosco deos ait, et spatium fatale meorum, Ibimus. O utinam non prorsus inutilis aevo Vixerit hic animus, longis si exercita curis Munere functa suo est vita haec mortalis: abunde Viximus o superi: promissum reddite finem Optatumque diu, pro qua mercede tot annos Corporis exhausti duros exantlo labores. Ah miseri, quos terrarum plaga longa relegat Unica spes generis, mea pignora chara nepotes,”®” Quos procul expostos odio insidiisque malorum Deservi infelix: Hunc relligionis amore Fons fidei pia Roma tenet: Minor ille paternos Sismundus miti Dacas ditione coercet: Tertius aestiferam Libyen gentesque pererrans Hesperias, et quas oriens moriensque videt sol, Currit inexhaustum. Vos 0 miserescite Divi, Accipite hos, meque his morientem solvite curis.”” Sic mundi secura nec ullo vulnere tristis Puraque mens, nullo temerabit sidera luctu. Hac sint vota tenus: vidi mea gaudia, claro 249 Regis infirmitas. Simonis perfidia et malignitas. [A7] Regis morientis oratio. Rex de nepotibus sollicitus Andreas Cardinalis. Sigismundus Princeps. Balthasar B.