Bathorei trepidum super Oriona tridentes:
Iam faciem saevi non terga videbimus hostis:
Clausit cuncta pavor; belli Deus obticuit Mars,
Pullaque deiectis victoria degener alis, A4
Odit equos, oditque viros. Hei qualis agit sors
Res hominum, quibus est obnoxia casibus aetas!
Deflevi iuvenis vos o mea cura sodales,
Attonitas cum pestis edax depasceret urbes,
Moeroris rudimenta mei: mox ordine fratrum
Fata trium: hinc summam generis matremque patremque
Quos rapuit lux una duos: Mihi saeviit uni
Mors: levis ictus erat: Nunc alte vulnus adactum,
Quod non ulla dies, non ullum obliteret aevum.
Quid doleam infelix, nisi nil superesse dolendum!
Qui vitam dabat, hos artus qui spiritus egit;
En iacet, en vitam secum et spes abstulit omnes:
Mortua membra sumus inhumandaque. Non homo, non rex
Unus obit; sed honos, sed longo parta labore,
Et iam certa salus una cecidere ruina.
Flent mutae leges, Regis regnique potestas
Tecum nata perit; non cedunt arma togatis:
Icta metu trepido mussant fora, curia moeret,
Omnia solus eras. Qualem te nuper in armis
Suppliciter venerantem aras, et opima sacrantem
Caeruleo a Borea, et tremefactum vidimus orbem.
Non erat haec aetas tam magno lumine digna,
Non erat hic populus. Si te melioribus annis,
Vel saltem meliore loco tua fata tulissent;
Quanta patet tellus, uni tibi consona vatum
Certaret chelys in laudes. Si te duce Troia,
Vel Macedum populi, vel robora Romanorum
Aucta forent. Tu Pelides, tu fortior Hector, AS"
Maior Alexander, gravior pro Caesare Caesar,
Natus eras: non Creta Jovem, non India Bacchum,
Vana nec Herculeos laudaret Graecia caestus,
Nestoras, et geminos, et cum Rhadamante Lycurgum.
Quid tibi nunc Sismunde animi miserande? quot imo
Corde premis gemitus, aeger? vivisque videsque Ad Nepotem
Dilecti funus patrui, qui nuper ovantem Sigismundum.
Amplexus, Diis ingratis tot vota vovebat
Votaque solvebat, ne te gravis exitus olli