exornatus. Non guia divina eorum praeconia, me praecone indigeant, aut id ego pro
rei magnitudine, exigua ingenii facultate assegui posse confidam, sed guia me debere
profitear. Qua in re, etsi nec eorum merito, nec meo debito potuerim satisfacere, hoc
tamen videor consecutus, ut homines aperte fateantur de me, piae ac aeternae memo¬
riae heroes istos, sua beneficia in hominem minime ingratum deposuisse. Caeterum
cum illis iam in numerum divorum relatis in successionem descenderis haeredita¬
tum patris, et virtutum patrui, id quod viventibus ipsis a me debebatur, post mortem,
sanctissimis eorum reliquiis, hoc est tibi, rite persolvo. Ac me quidem clientis [A 37]
et debitoris, te vero patrocinii munere fungi decet; ut non tam amissum eorum morte
beneficium, quam intermissum, utque non sublatus omnino, sed mutatus tantum vi¬
deatur patronus. Consolationem afferre non est huius temporis, cum plaga sit recens,
neque ingenii mei, cum dolor sit ingens. Sed hoc tantum conari volui, ut piis Magni
Patrui manibus, quas pro tempore possem, solverem exequias. Suscipe aequo animo
tenue hoc et obscurum, meae in te fidei et observantiae signum: meque quantumvis
indignum, innata illa ac haereditaria gentis tuae humanitas, sua protectione et gratia
dignum faciat.
Inclytae Bathoreorum familiae perpetuus cliens et servus, Franciscus Hunniadinus.
Divi Stephani Bathorei apotheosis A4
Scilicet hoc nostris Europa miserrima damnis
Deerat adhuc: ut quae afflictis haec unica vita
Haerebat populis, Divum indignatio divum
Carperet, et tristi damnaret secula nocte.
5 En haec est spes, en fessos quae sola fovebat:
Scilicet hoc toties per vota petivimus aris,
Funde preces, venerare Deos, confide futuris:
O viles operae lacrymarum! Ergo ibis in urnam
O sacrum caput, o sanctorum regula Regum?
10 Ibis, et aeternum obscuris miscebere seclis,
Semideum decus heroum, modo quem ter ovantem
Iuppiter horruerat; cuius modo nata per omnes
Fama ferebatur populos; cui parva futura
Eos et Arctos erant: minor ibat barbarus hostis.
15 Non iam Sarmaticos narrabit fama triumphos,
Martia nec dulces abrumpet buccina somnos:
Non Scythicos animosa trahent in praelia Reges,