Mille resurgebant una de stirpe nefanda,
Ac error serit errorem. Tu mitia primum
Attentas medici ritu, ne forte venenum
Fortibus auxiliis, et non medicabile fiat.
Nempe repentino putrefiunt membra calore, ES:
Quae magno riguere gelu, sed lenia furtim
Conceptum eliciunt blando luctamine virus.
Ergo reflorescit patriis pia rursus in oris
Relligio, et secli sacra disciplina prioris,
Quam nati natorum, et postera reccolet aetas.
Tysiphonen saevas hortantem ad dira sorores,
Audio Letaea vinctam mugire caverna
Et fas et Stygio raptum ius omne tyranno.
At tu iure potes patriae pater inde vocari
Pacem qui vera cum relligione regignis.
Quae tua sobrietas, quam frugi victus ubique?
Quod studium pacis, si quis furor impulit hostem
Arma sequi, quanta est rabidi moderatio ferri.
Consilioque tuo tantum victoria cedit,
Pace domi, quam Marte foris clarescere praestat.
Non auro tuo castra nitent, sed ahenea longe
Horrescit seges armorum, flictuque coruscant
Terribiles aquilae, peditum imperterritus ordo
Undique caeruleum sinuat latus, ipsa tridentes
Bathoreos Bellona citat, pater ante rubet Mars,
laetaque purpureis victoria remigat alis.
Agglomerat lateri pietas comes, ut tua bello
Increpuit tuba, magnanimo cadit impetus hosti
Attonitus, ceu icta Deo viridissima pinus
Sternitur, et densa verrit se nube comarum.
Duc per Hyperboreae cristalla rigentia Tyles,
Per freta, per saevas comes imperterrita Syrtes
Te sequar, et calidas impellam cuspide Gades, ES’
Vive decus nostrum, et patrios reminiscere Dacos.