OCR Output

1270

1275

1280

1285

1290

1295

1300

1305

Seditio, et civile nefas atgue advena sanguis:

Heu pietas, priscumgue decus, nunguamne resurget
Ungarici flos imperii, si parcere certum est

Cur nimium cessas author Deus? erige busto
Corvinos, sacra redeat Ladeslaus ab urna,
Bellipotens veteri procedat Iula sepulchro.
Interea donec cessas, atque ira residit: D4
Ne prohibe fractis iuvenem hunc succurrere rebus
Hic lacerae spes una rati, quo praeside surget
Priscus honos, veteresque inducet patria cultus.
Ergo Dei donis, Zeloque animatus Olympi
Tecta remetiris patriae, iuratus in omnes
Fortunae eventus, seu te infera regna iuberet
Spiritus ille sequi, flammasve marisve profunda.
Quis mihi nunc lymphas Aon, quae lympha furorem
Sufficiet? volucres quis Pegasus induet alas?
Dum vitae monimenta tuae, variosque labores
Evolvo divine puer, quibus hostibus unus
Oppositus, quales valida cervice tumultus
Sustuleris, non tristis hyems, non ignis anhelus
Te tenuit, quoties furtis tentatus et astu

Vicisti, non ulla lues pervertere mentem

Evaluit, donis et inexpugnabilis auro

Insignem egisti superato ex hoste triumphum.
Parce tua virtute puer tam magna vel ausis

Acta putes, Deus illa Deus, sic invia Moses
Aegypti, et rubrum sicco pede transiit aequor.

Sic Babyloniaca tres in fornace puellos

Ignis non violavit edax, flammaeque pepercit
Credibile est aliquem superis e fratribus aethrae
Perpetuum lateri comitem, sociumque laborum
Advigilasse tuo, tali duce nulla malorum
Tempestas, non ulla animum deiecit egestas.
Evolvant leges alii digestaque regum, D5"
Crimina discutiant et ius violabile firment,
Iactent se bellis alii, turpique cruore,

Assistant lateri regum, furtisque beentur,
Praecipites alios amor irrequietus habendi
Torqueat insomnes, curaque coquantur inani,

Tu regere Andrea patriam pietate memento.
Ecqua tuos divine puer satis aequa labores

219