Acta, guid et de te veniens promitteret aetas
Andrea: stimulant animos iterata morantes Bathoreus ex
Nuncia, crebrescunt patrui mandata vocantis. Italia revocatur.
Siccine te pietas inquit Romana coercet,
Chare nepos, ut iam pigeat meminisse tuorum?
Recte equidem, nec multa queror, sed et altera certe
Invitat pietas, et adhuc maiora supersunt.
Iam satis indultum Latio: sat moribus aetas
Culta sit Ausonis tandem tibi visere sacras
Tempus oves hyemen properet dum chela a nivosam.
Chare redi: tractus, et si pote linque remotos.
Ire libet, pars praecipites aptare quadrigas,
Pars procingit equos: iam plurima dextera dextrae
Iungitur, atque vale circumsonat aula frequenti.
Certum est, in rapidos nec opaco vertice Soles
Usque rapi, patruumque sequi quacunque vocantem. [AS"]
Sed divum decreta vetant: sacra tempora nondum
Velavit fatalis honos, et numinis index
Nondum sydereos redimit nova purpura crines.
Ergo concilio patres Adriana verendos Concilium.
Phana vocant: coit huc omnis quicunque vel aevo
Vel pietate gravis. Stant nulli pervia noxae
Iam senio spatiosa gravi sacraria, quae non
Humanum defendit opus, non ardua vallant
Moenia, sed sola se relligione tuetur
Sanctus apex; ubi nec vis imperiosa, nec urna,
Non tripus, ambiguis non fallere cautus Apollo,
Non vates damnata sacris, aut ebria Dite
Aetherium dispensat onus; sed spiritus intus
Fatales librat coelesti examine lances.
Iam densus populi favor, et privata bonorum
Reddiderant te vota suum, sententia iudex
Vix examen init, vix intellectus, et omnes
Te patrum voces, te totus inaugurat ordo
Non urna, sed voce citans, suffragia testis
Lingua probat, quid non mortalia pectora cogis Bathoreus Cardinalis.
Coeli sacra fames? vultu stetit ille modesto:
Fixus humi torvos oculos, tunc dulce per ora
Scintillat tranquilla pudor, ceu lilia mixta
Alba rosa, primi vel sicubi gloria veris,
Narcyssi brevis ille pudor materna renidet