Tu mihi quae rerum causas arcanaque Paesti
Dictabas, toties votis assueta vocari:
Huc ades, extremum Clio visura Bootem,
Bathoreo iucunda comes, dum iussus Hetruscum
Permutat Tybrim,*”° patriasque remigrat ad arctos.
Tempus Hyperboreos invisere Diva Triones,
Hac etiam tua turba sumus: Nec segnior arcto
Vena fluit, quamvis coelo pigriore Bootes
Plaustra rotet: sed et Ungarico tibi barbitos hymno
Medoaci ad ripas secreta lusit in umbra.
Ne pigeat quodcunque melos solamen eunti
Indulgere lyra, quo taedia longa laborum
Insolitumque iter, et dumos et devia fallam.
Tu quoque seu Pangaea premis, seu Maenalon arcu,
Seu immortales agis alipes ad iuga cervas:
Huc ades, o Diana, vago succurre labori,
Errorum comes, ignotis dux praevia lucis:
Et mecum ingentes silvarum invade latebras.
Ergo age, quicquid erit terrarum, et flumina et urbes
Ad numeros dicta Clio: non carmina cudis [A5]
Digna supercilio, sed forte quod obvenit ede.
Tempus erat quo ferventi declivior Austro
Siccus anhelantes amburit Syrius agros:
Instaurare viam, et celeri placent aequora cursu
Mensa remetiri, dives iam frugibus hornis
Annus erat, Tropicoque hymenem sol a Capricorno
Invitabat agens, urget mora temporis acti.
(Phoebas in octavum iam Luna coiverat orbem)
Iam patrui decus et tanti legatio regni
Aetati commissa a tuae primaeva probarat