OCR
10 15 20 25 30 A4 4. Pars prima. Continens itineris rationem, ab urbe Roma Patavium usque. Tu mihi quae rerum causas arcanaque Paesti Dictabas, toties votis assueta vocari: Huc ades, extremum Clio visura Bootem, Bathoreo iucunda comes, dum iussus Hetruscum Permutat Tybrim,*”° patriasque remigrat ad arctos. Tempus Hyperboreos invisere Diva Triones, Hac etiam tua turba sumus: Nec segnior arcto Vena fluit, quamvis coelo pigriore Bootes Plaustra rotet: sed et Ungarico tibi barbitos hymno Medoaci ad ripas secreta lusit in umbra. Ne pigeat quodcunque melos solamen eunti Indulgere lyra, quo taedia longa laborum Insolitumque iter, et dumos et devia fallam. Tu quoque seu Pangaea premis, seu Maenalon arcu, Seu immortales agis alipes ad iuga cervas: Huc ades, o Diana, vago succurre labori, Errorum comes, ignotis dux praevia lucis: Et mecum ingentes silvarum invade latebras. Ergo age, quicquid erit terrarum, et flumina et urbes Ad numeros dicta Clio: non carmina cudis [A5] Digna supercilio, sed forte quod obvenit ede. Tempus erat quo ferventi declivior Austro Siccus anhelantes amburit Syrius agros: Instaurare viam, et celeri placent aequora cursu Mensa remetiri, dives iam frugibus hornis Annus erat, Tropicoque hymenem sol a Capricorno Invitabat agens, urget mora temporis acti. (Phoebas in octavum iam Luna coiverat orbem) Iam patrui decus et tanti legatio regni Aetati commissa a tuae primaeva probarat 179