OCR Output

2310

2315

2320

2325

2330

2335

2340

2345

Floret ager, librant intentis pila lacertis

Pulvereos hortantur eguos, pars aerea suta
Thoracum implicitant humeris pars cornua lentant,
Exercent per inane manum, et sola putria tundunt
Pars fluvios arcent aditu, pontesque rescindunt

Ne spes ulla fugae victis, statioque supersit
Pannoniis claudunt saltus, atque obice vivo

Omne latus belli cingunt. Ubi Pannones ergo
Quave via speranda salus? hinc ferrea septa

Inde palus ingens interceptique meatus

Gurgitis impediunt, quoniam nil undique restat,
Hoc erit hoc virtutis opus perrumpere claustra
Armorum obstantesque vado prosternere truncos 155
Tela viam, tutos praebebunt corpora pontes

Nec minus imbelles iuvenum nuruumque catervae
Innumeros victis laqueos et tristia nectunt

Lora manu, pedicas pueri manicasque trinodes

In poenam expediunt patres haec vincla manebunt
Si vivent gladii immunes, aptate catenas

Crudeles nati, victor quibus implicet Hunnus
Colla patrum, heu caecae mentes ignaraque fati
Consilia, heu secura sui mortalia, temnunt

Tam paucos freti numero, non praelia miles

Sed praedam, atque hilares superato ex hoste triumphos
Cogitat, et tutae metitur gaudia pugnae,

Iamque truces Bellona comas cristata trilingui
Angue venit, tonat in nimbis et flammea Gorgon
Tela quatit, saevam in cladem parat aegida Mavors.
Stant duplices adamante togae, fluit ignibus umbo
Atracius, saevoque fluunt incendia vultu,

Ante volat dominum Pavor, armiger Iraque rubra
Subsultant hincinde minae latus urget utrunque
Mors comes et leti merces cruor, alta catenas

In poenam vindicta rotat, spoliisque lacertos
Aptat ovans, ipse in mediis dux igneus hasta
Fulgurat increpitans biiuges, et grandinat ore
Tum grege de rapido crispantem pila Pavorem
Alloquitur, non illo alius prosternere caecum
Vulgus et insano confundere castra tumultu,

Aut falsos melior quisquam sparsisse timores
Elicit hunc ultro pater et sic turbidus infit.

163