OCR Output

1390

1395

1400

1405

1410

1415

1420

1425

Nutanti superet patriae. Cur invida fata

Egistis dominae deiectum moenia Romae,
Semina tota patrum, fractis tu degener haeres
Instabat nostro sobolescens Turca cruore.

Di quibus invitis Erebi mitescite tandem,

Tot lachrymis, an adhuc perstat fortuna rigori,
Aut tales abolete notas, aut fulmine vestro

Prima petar, quod si sacro, nec fulmine dignor 123
Quin aperitis humum, pronoque involvor hiatu.
His agitur furiis, fatis irata lovemque

Convitii citet aegra reum, pertaesaque damni
Deficiat: ni lapsa polo miserata querentem,
Libret humi sese Virtus, levat uvida musco

Colla Samos veniente Dea, dat Atlantifer umbras
Carpathus, arentes largum iubar erigit artus,
Tum tali tristes affatu demere curas.

Parce Deis vano contendere Dacia questu, Virtutis oratio.
Nec te Pannonici nequicquam innoxia casus
Lugendo fac esse ream, ceu sponte labantis
Dux steteris quotacunque rei, vel conscia noxae,
Ipsa peregrinos dum sanguine fisa cooptat
Semiviros ad sceptra, suo se culmine vertit
Pannonis, heu non aequa mihi, nimiumque secundo
Plaudentis blando fortunae falsa favore
Fata illi magnum imperium, regesque beatos
Annuerant, sed abusa bonis, dum maior habetur
Maluit esse minor, poterat vel Roma, vel Hellas
Fortunae monuisse vices, inopinaque fati.

Illa pari delapsa throno, dum prodiga mundi
Nescio quos ad sceptra Getas, et Theuthonas effert:
Mancipiis haec privatis servire coacta

Cunctorum Regina prius, dum faeta bonorum
Tuta putat quaecunque potest, sic ebria laetis
Prostituit sese levitas, et credulus error,

Tu quoque sero tua nequicquam cauta ruina
Degeneres dedisce pati te teste tyrannos

Pannonis, externamque fidem consuesce timere. 124
Felix si virtute viros non sanguine mensa

Vixisses contenta tuo, securior hoste

Quaelibet est mihi crede fides: hac arte tot annos
Succubuit nulli respublica virgo tyranno

139