OCR Output

veantur: sed caveatur, ne res sacrae indigne tractentur, aut illis a daemone ulla
fiat injuria. Sanctissima vero eucharistia, super caput obsessi, aut aliter ejus cor¬
pori non admoveatur, ob irreverentiae periculum.

Exorcista ne vagetur in multiloquio, aut supervacaneis vel curiosis interrogatio¬
nibus, praesertim de rebus futuris et occultis, ad suum munus non pertinentibus:
sed jubeat immundum spiritum tacere, et ad interrogata tantum respondere, ne¬
que ei credatur, si daemon simularet se esse animam alicujus sancti, vel defuncti,
vel angelum bonum.

Necessaria vero interrogationes sunt, ut de numero et nomine spirituum obsi¬
dentium, de tempore quo ingressi sunt, de causa, et aliis hujusmodi. Ceteras au¬
tem daemonis nugas, risus, et ineptias exorcista cohibeat, aut contemnat; et cir¬
cumstantes, qui pauci esse debent, admoneat ne haec curent, neque ipsi interro¬
gent obsessum, sed potius humiliter et enixe Deum pro eo precentur.

Exorcismos vero faciat ac legat cum imperio et auctoritate, magna fide, et humi¬
litate, atque fervore: et cum viderit spiritum valde torqueri, tunc magis instet et
urgeat. Et quoties viderit obsessum in aliqua corporis parte commoveri aut pungi,
aut tumorem alicubi apparere; ibi faciat signum crucis et aqua benedicta asper¬
gat, quam exorcizando in promtu habeat.

Observet etiam ad qua verba daemones magis contremiscant, et ea saepius repe¬
tat; et quando pervenerit ad comminationem, eam iterum et saepius proferat,
semper poenam augendo: ac si videat se proficere, in ipsa perseveret per duas,
tres, quatuor horas et amplius, prout poterit, donec victoriam consequatur.

Caveat proinde exorcista, ne ullam medicinam infirmo vel obsesso praebeat, aut
suadeat; sed hanc curam medicis relinquat.

Mulierem exorcizans, semper secum habeat honestas personas, quae obsessam
teneant, dum exagitatur a daemonio; quae quidem personae sint patienti, si fieri
potest, cognatione proxima; atque honestatis memor exorcista, caveat, ne quid
dicat vel faciat, quod sibi aut aliis occasio esse possit pravae cogitationis.

Dum exorcizat, utatur sacrae scripturae verbis potius, quam suis aut alienis. Iube¬
atque daemonem dicere, An detineatur in illo corpore ob aliquam operam magi¬
cam, aut malefica signa, vel instrumenta: quae si obsessus ore sumserit, evomat;
vel si alibi extra corpus fuerint, ea revelet, et inventa comburantur. Moneatur
etiam obsessus, ut tentationes suas omnes exorcistae patefaciat.

431