OCR Output

meridie, et a parte australi et ex omnibus partibus mundi ubicungue sitis et
habitatis, sive in igne, sive in aere, sive in agua, sive in terra, sive in omnibus,
quae ex quatuor elementis sunt composita, et quae in ipsis sunt, vivunt et
permanent, et in quocunque loco et parte mundi sitis, per virtutem, et
omnipotentiam magni Dei omnipotentis Pattris, et Fitlii, et Spiritus + Sancti,
et per passionem, crucem et mortem Domini nostri Jesu Christi vobis praecipio,
ut per verba conjurationis meae statim et sine mora aliqua, in virtute ipsius Dei
destruatis omnia maleficia, incantationes, ligaturas et facturas, et omne opus
nefarium diaboli, huic creaturae Dei facta, ubicunge sint et permaneant, sive in
fundamentis domus sit, sive in ingressu domus, in camera, aut in lecto, sive in
aedificio, aut in pariete, in agro, via, semita, horto, vel in parte aliqua positum sit,
sive in vestibus, et rebus ejus, seu domus, aut in arbore, fovea, puteo, aut in fluvio,
seu in quocunque alio loco sit et permaneat, sive illud sit absconditum in statua
aliqua lignea, ferrea, aerea, aurea, argentea, vel positum in juncturis membrorum
ejus, vel illi datum sit in cibum, et potum; ex quacunque materia sit fabricatum,
sive in aere, plumbo, aureo, argento, lana, lino, vel ex ossibus mortuorum,
animalium quadrupedum, volatilium vel piscium, sive in charta virginea, sive in
herbis, verbis et lapidibus, et ex quacunque alia materia, et re materiali illud sit
fabricatum, a quo quis illud sit fabricatum, sive ille sit masculus, sive faemina,
sive magus, sive sortilega, sive sit mortuus, sive vivens, sive sit Christianus, sive
Hebraeus, sive gentilis, et illa ubicunque sint, statim, festinanter, sine mora ad
nihilum redigatis; non obstantibus quibuscunque conventionibus, et pactis inter
vos et maleficum, seu magnam initis ad impediendum hunc famulum Dei N. ab
usu legitimo matrimonii. Quod si aliquis doemon, quicunque sit ille, ausus fuerit
praecepta mea illi in virtute Dei facta, contemnere, et illis non obtemperare: in
virtute ejusdem Dei omnipotentis et domini nostri Jesu Christi praecipio Lucifero
Satanae et omnibus principibus et spiritibus infernalibus, vel contra illum insur¬
gant, et in profundum inferni ipsum demergant, et ibi illum ligent, affligant et
excrucient, ac omnibus poenis infernalibus acrius et durius solito eum afficiant,
et non sit illi adjutor; nec sit qui illum adjuvet, et sit illi interdictus omnis locus,
praeter centrum terrae, ubi horribiliter et acriter crucietur, et ubi fumus tormen¬
torum ejus ascendat in saecula saeculorum. Amen.

Solutio fienda maleficiato in matrimonio
Hic exorcista ponens manum suam super caput maleficiati conetur destruere

facturas et maleficia contra ipsum facta sacris verbis et adjurationibus hoc modo
et ordine

427