OCR
V. Pax huic domui. R. Et omnibus habitantibus in ea. V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit caelum et terram. Postea legantur psalmi. Deus misereatur nostri [66.]; Beati omnes, qui timent dominum [127]; Laudate pueri dominum [112]. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. V. Salvam fac ancillam tuam. R. Domine Deus meus sperantem in te. Oremus Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, qui benedictionis tuae gratiam aegris infundendo corporibus, famulam tuam multiplici pietate custodis, ad invocationem tui nominis sancti benignus assiste, ut hanc famulam tuam dextera tuae virtutis tuearis, potestate conserves, signaculo sanctae crucis benedicas, atque tuis ecclesiae et sanctis altaribus ea feliciter restituas. Per dominum nostrum Jesum Christum. Aspergatur aqua benedicta sicut in promptu. c) A halott anya avatäsa Introductio mortuae mulieris in partus, quae sit in porta cimiterii loco mortuae per aliquam aliam faeminam MIA Könyvtára, Ráth 61. Psalmus De profundis clamavi ad te Domine [129.] Reguiem aeternam dona ei domine etc. 380