sacerdotem, ut ab eo benedictionem accipiat. Ubi sacerdos superpelliceo et stola
alba indutus, benedicat eam, infrascriptos psalmos et preces recitans.
Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram.
Antiphona: Haec accipiet benedictionem a domino.
Psalmus 23. Domini est terra et plenitudo ejus [...]
Gloria Patri, etc.
Et psalmus 127. Beati omnes, qui timent dominum [...]
Gloria Patri, etc.
Antiphona: Haec accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a Deo
salutari suo: quia haec est generatio quaerentium dominum.
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster etc.
Vers. Et ne nos inducas in tentationem. Resp. Sed libera nos a malo. Vers. Salvam
fac ancillam tuam Domine. Resp. Deus meus sperantem in te. Vers. Mitte ei Do¬
mine auxilium de sancto. Resp. Et de Sion tuere eam. Vers. Nihil proficiat inimi¬
cus in ea. Resp. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. Vers. Domine exaudi
orationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.
Deus, qui per Moysen famulum tuum Israeliticae plebi mandasti, ut mulier, quae
suscepto semine filium pareret, quadraginta diebus se ab ingressu templi sequest¬
raret: dignare Domine hanc famulam tuam ab omni inquinamento peccati mun¬
dare, quatenus in operibus mandatorum tuorum, in corpore mundato et mente
syncera, sinum matris ecclesiae mereatur introire, et hostias pacificas pro suis
delictis offerre. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen.
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, et pater domini nostri Jesu Christi, qui tuum uni¬
genitum, una cum matre sua semper Virgine Maria, post quadraginta dierum
spatium in templum praesentasti: bene+dicere digneris hanc famulam tuam post