OCR Output

Oremus

Misericordiam tuam Domine supplices exoramus, ut haec animalia, quae pericu¬
losa contagione infecta sunt, in nomine tuo et in virtute bene+dictionis tuae sa¬
nentur; extinguatur in eis omnis diabolica potestas, nec ulterius ad damnum fa¬
mulorum tuorum aegrotent; tu eis Domine sis defensio vitae et remedium sanita¬
tis, ut tibi a famulis tuis digna reddatur gratiarum actio. Per Christum etc.

Aspergatur aqua benedicta.

c) Pestis idején

Benedictio animalium tempore pestis

SAB 1697, ff. 22v—23r.

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini
R. Qui fecit coelum et terram.

Oremus

Misericordiam tuam Domine supplices exoramus, ut haec animalia, quae gravi
infirmitate vexantur, in nomine tuo atque tuae bene+dictionis virtute sanentur.
Extinguatur in eis omnis venenosa et mortifera potestas, ne ulterius aegrotent: tu
eis Domine sis defensio vitae et remedium sanitatis. Sancte Pater Benedicte
defende et libera ab his infirmitatibus haec animalia per tua sancta merita et per
nomen domini nostri Jesu Christi. Amen.

Deinde aspergantur aqua benedicta.

364