OCR
d) Kard Benedictio particularis ensis militaris FT 1739, 115-116. V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Exaudi quaesumus Domine preces nostras, et hunc ensem majestatis tuae dextera dignare bene+dicere, quatenus famulus tuus, qui eo utetur, possit esse defensor ecclesiarum, viduarum, orphanorum, omniumque Deo servientium; contra saevitiam paganorum, atque haereticorum, aliisque sibi insidiantibus sit terror et formido. Per Christum dominum etc. Oremus Bene+dic Domine sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, per invocationem sancti tui nominis, et per adventum Jesu Christi, filii tui, domini nostri, et per donum Sancti Spiritus paracleti hunc ensem, ut famulus tuus, qui eo utetur, visibiles inimicos conculcet, victoriaque per omnia potitus, semper maneat illaesus. Per Christum Dominum etc. Oremus Bene+dicere digneris, quaesumus Domine ensem istum et famulum tuum, qui eum te inspirante suscipere desiderat, pietatis tuae custodia munias, et illaesum custodias. Per dominum nostrum etc. Aspergatur aqua benedicta, et tradatur militi genuflexo, dicens: Accipe ensem istum in nomine Pattris, et Fi+lii et Spiritus + Sancti, et utaris eo ad defensionem tuam ac sanctae Dei ecclesiae, et ad confusionem inimicorum crucis Christi, ac fidei Christianae. Et quantum humana fragilitas permiserit, cum eo neminem injuste laedas. Quod tibi praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritus Sancti vivit et regnat Deus, in saecula. Amen. 348