OCR
Pater Deus piissime audi nos Fili Deus dulcissime exaudi nos Spiritus Sancte Deus benignissime miserere nobis Christe audi nos Christe audi nos Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison Ora pro nobis sancte pater Benedicte Ut digni efficiamur promissionibus Christi Oremus Excita quaesumus Domine in ecclesia tua spiritum, cui beatissimus pater noster Benedictus abbas servivit, ut eodem nos repleti studeamus amare, quod amavit et opere exercere, quod docuit. Deus, qui nos a saeculi vanitate conversos ad bravium supernae vocationis accendis, pectoribus nostris purificandis illabere et gratiam nobis, qua in te perseveremus, infunde: ut protectionis tuae muniti praesidiis, quod te donante promisimus, impleamus et nostrae professionis executores effecti, ad ea, quae per se verantibus in te promitere dignatus es, pertingamus. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Lectio libri regum Habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom omnem domum ejus, nuntiatumque est Regi David, quod benedixisset Dominum Obededom et omnia ejus propter arcam Dei, dixitque David: ibo et reducam arcam cum benedictione in domum meam. Lib. 2. Reg. cap. 6. Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus. Domine fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me et confundantur, quoniam tu adjuvisti me Domine et consolatus es me. Psal. 65. Fecit Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo, quem cum percussi respicerent, sanabantur. Nume. Cap. 21. 332