OCR Output

sis in nomine sancte + trinitatis in terra et in cilitio aspersus, in eis, qui scrutinia
sunt habituri, super stantes vel transituros, diabolus non lateat, sed manifestetur
et expellatur, ut puri et synceri inveniantur. Tu autem petimus et rogamus Pater
omnipotens, ut sicut Ninivitarum populi ad praedicationem Jonae prophetae mi¬
sericordiam tuam Domine exorantes, suorum veniam meruerunt consequi pec¬
catorum, ita et hi, qui ad tuam gratiam percipiendam venire desiderant, amputa¬
tis maculis carnalibus, per sacri baptismatis regenerationem, suorum finem con¬
stituant vitiorum. Per dominum [etc]

Alia oratio

Omnipotens sempiterne Deus parce metuentibus, propitiare supplicantibus, et
mittere dignare sanctum angelum tuum de coelis, qui bene+dicat et sanctitficet
hos cineres, ut sint remedium salutare omnibus nomen tuum sanctum humiliter
implorantibus, ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus, et
ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus, vel sere¬
nissimam pietatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus, praesta quaesumus
per invocationem sanctissimi nominis tui, ut quicunque eos super se asperserint,
pro redemptione peccatorum, corporis sanitatem, et animae tutelam percipiant.
Per dominum nostrum [etc.]

Oratio

Deus, qui non mortem, sed poenitentiam desideras peccatorum, fragilitatem hu¬
manae conditionis benignissime respice, et hos cineres, quos causa proferendae
humilitatis, atque promerendae veniae capitibus nostris imponi decernimus,
bene+dicere pro tua pietate digneris, ut qui nos cinerem esse, et ob pravitatis
nostrae meritum in pulverem reversuros cogniscimus, omnium peccatorum veni¬
am et praemia poenitentibus repromissa, misericorditer consequi mereamur. Per
dominum [etc.]

Tunc aspergantur cineres aqua benedicta.

[antiphonäk, zsoltärok]

Interim, quod canuntur antiphonae, ponendi sunt cineres a sacerdote vel ab
episcopo dicente:

Memento homo, quia cinis et pulvis es, et in cinerem et pulverem reverteris.

295