OCR
Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus Bene+dic Domine creaturam istam pomorum, ut sit remedium salutare generi humano; et praesta, per invocationem sancti nominis tui, et intercessionem Sancti Blasii martyris tui, ut quicumque ex eis sumserint, salutem animae et corporis suscipiant sanitatem. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Oremus Omnipotens mitissime Deus, qui omnium mundi rerum diversitatem solo verbo creasti; et ad hominum reformationem illud idem Verbum, per quod facta sunt omnia, incarnari voluisti; et qui magnus es et immensus, terribilis, atque laudabilis, et faciens mirabilia; pro cujus fidei confessione, gloriosus martyr et pontifex Blasius, diversorum tormentorum genera non pavescens, martyrii palmam feliciter est adeptus; quique eidem, inter ceteras gratias, hanc praerogativam contuisti, ut ejus intercessione, gutturis morbos, cum saluti nostrae expediens fuerit, tua virtute curares: majestatem tuam suppliciter exoramus, ut non inspectis nostris reatibus, sed ejus meritis et precibus, hanc creaturam pomorum bene+ dicere et sanctitficare tua innumerabili pietate digneris, tuam gratiam infundendo; ut omnes, qui ex eis bona fide gustaverint, quocumque morbo se gravatos senserint, liberentur, et in ecclesia tua sancta, sani et hilares tibi gratiarum referant actiones, et laudent nomen tuum gloriosum, quod est benedictum in saecula saeculorum. Resp. Amen. Postea aspergantur aqua benedicta. c) Az új szőlő megáldása Urunk színeváltozása ünnepén Benedictio novae uvae in festo transfigurationis domini STR 1625, 186-187. Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. 273