OCR
dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Suffragiis finitis iterum reversuri resumunt litanias, choro inchoante: Aufer a nobis Domine cunctas iniquitates nostras, ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum. Mox pueri cantant Vers. Exaudi, exaudi, exaudi Domine preces nostras; et immediate ex litaniis addunt: Pater de caelis Deus, miserere nobis. Respondet chorus: Miserere, miserere, miserere populo tuo, quem redemisti sanguine tuo; ne in aeternum irascaris nobis. Et sic semper respondet chorus, pueris praecinentibus versum Exaudi etc. cum Litaniis; quas simili modo continuant, usque dum revertuntur eodem ordine, quo prius, ad ecclesiam principalem. Ubi autem perventum fuerit ad ecclesiam, ex qua processio discesserat; primo et secundo die dicitur commemoratio de B. Virgine, vel de patrono ecclesiae. Tertio vero die appropinquantes templo, cantant Te Deum laudamus; et cum commemoratione de B. Virgine, vel de patrono ecclesiae, processio terminatur.