OCR
Oremus Domine Jesu Christe, rex coeli et terrae, verbum patris, per quod facta sunt omnia: qui, ut redimeres nos a faucibus inferni, carnem nostram sumere decrevisti, et per Spiritum Sanctum in utero B. M. V. conceptus, in stabulo inter jumenta nasci et pannis involutus in praesepio reclinari voluisti. Respice quaesumus humilitatem nostram, et exaudi supplicationem nostram; et sicut nostris laboribus, atque necessitatibus, per jumenta subveniendum tribuisti: ita tua benignissima misericordia hoc stabulum et pecora bene+dicere et custodire digneris: ut nulla malitia daemonum aut iniquorum hominum in eo possit perdurare, sed virtute bene+dictionis hujus sacerdotalis conteratur, et procul effugetur. Qui vivis etc. b) Beszennyezett istálló [az a) szertartás szerves folytatása, önálló cím nélkül] FT 1739, 92—93. Si stabulum sit infectum, addatur seguens exorcismus: Exorcizo te, daemon maledicte, immunde et maligne spiritus, quicunque stabulum istud et animalia ista, utpote Dei vivi ac ceri creaturas affligere et vexare praesumis; et adjuro te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, ut exeas et recedas ex hoc loco, seu stabulo; nec unquam huc reverti praesumas, neque hic aut alibi existentibus jumentis damnum aut pavorem immittas, aut quodcunque maleficium in detrimentum vitae, sanitatis et utilitatis illorum inferas. Per eum, qui te in patibulo crucis vicit, et arma, in quibus confidebas, abstulit, spoliaque distribuit; quique statuto tempore venturus est judicare vivos et mor tuos, et saeculum per ignem. Et benedictio Dei omnipotentis, Pattris, et Fitlii, et Spiritus + Sancti, descendat super hoc stabulum et omnia animalia, et maneat semper. R. Amen. Aspergantur aqua benedicta. Nota: si solum stabulum benedicendum est, omittantur in orationibus et benedictionibus pecora. 221