OCR
Oremus Exaudi nos Domine sancte, pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Deinde aspergat aqua benedicta. d) Uj haz Alia benedictio domus novae STR 1625, 171-172. Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus Te Deum patrem omnipotentem suppliciter exoramus pro hac domo et habitatoribus ejus, ac rebus: ut eam benedicere + et sanctificare +, ac bonis omnibus ampliare digneris: tribue eis, Domine, de rore caeli abundantiam, et de pinguedine terrae vitae substantiam, et desideria voti eorum ad effectum tuae miserationis perducas. Ad introitum ergo nostrum benedicere +, et sanctificare + digneris hanc domum, sicut benedicere dignatus es domum Abraham, Isaac et Jacob: et intra parietes domus istius, angeli tuae lucis inhabitent, eamque et ejus habitatores custodiant. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Deinde aspergat aqua benedicta. now e) Megfertőződött ház [az a) szertartással összefüggésben, önálló cím nélküll AD 1774, 187-189. Sequentia omittuntur, nisi domus infestata sit spectris, et tunc exorcista: 210