OCR
In fide Jesu Christi collocamus lapidem istum primarium hoc fundamento, in nomine Patris + et Filii + et Spiritus + Sancti, ut vigeat vera fides hic, et timor Dei, fraternaque dilectio; et sit hic locus destinatus orationi, et ad invocandum et laudandum nomen ejusdem domini nostri Jesu Christi. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Interim caementarius locat ipsum lapidem cum caemento: postea sacerdos spargit super lapidem aquam benedictam, dicens: Asperges me Domine hyssopo, et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor. Psalmus [50.]: Miserere mei Deus, secundum magnam etc. ut supra, fol 132. dicitur totus cum Gloria Patri. Quo dicto sacerdos spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta; si vero non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta ecclesiae designata. Et incipiens aspergere, inchoat antiphonam clero prosequente: O quam metuendus est locus iste! Vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta caeli. Psalmus 86. Antiph. O quam metuendus est locus iste! Vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta caeli. Interim aspergendo procedit usque ad fundamenta aperta, seu designata, et repetita antiphona stans dicit: Oremus. Ministri: Flectamus genua. Resp. Levate. Omnipotens et misericors Deus, qui sacerdotibus tuis tantam prae caeteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine digne perfecteque ab eis agitur, a te fieri credatur: quaesumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modo visitaturi sumus, visites: et quidquid benedicturi sumus, bene+dicas; sitque ad nostrae humilitatis introitum, sanctorum tuorum meritis, fuga daemonum, angeli pacis ingressus. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Deus, qui ex omnium cohabitatione sanctorum aeternum majestati tuae condis habitaculum, da aedificationi tuae incrementa caelestia; ut quod te jubente fundatur, te largiente perficiatur. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. 195