OCR
R. Qui fecit coelum et terram V. Sit nomen Domini benedictum R. Ex hoc nunc et usque in saeculum V. Exurgat Deus et dissipentur inimici ejus R. Et fugiant, qui oderunt eum a facie ejus V. Exurge Domine adjuva nos R. Et libera nos propter nomen tuum V. Domine exaudi oratinem meam R. Et clamor meus ad te veniat V. Dominus vobiscum R. Et cum spiritu tuo Oremus Domine Jesu Christe, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, quique flumini Jordani benedixisti, atque in eo baptizari voluisti, et tuas sanctissimas manu et brachia sanctissima in cruce + extendisti, quibus aerem sanctificasti: obsecramus immensam pietatis et bonitatis tuae abundantiam, quatenus has nubes, quas ante me et post me et supra me, a dextris et a sinistris video, aerem perturbare, dissolvere et annihilare digneris, ut alligata potestas doemonum impie desaevientium deficiat et turbetur ad laudem tui sanctissimi nominis et potentissimae majestatis tuae. Qui vivis et regnas etc. Dein convertatur ad nubes, signat eas cruce dicens: Circumdet te nubes Deus Pater +, circumdet te + Deus Filius, circumdet te Spiritus Sanctus +. Destruat te Deus Pater+, destruat te Deus Filius+, destruat te Deus Spiritus Sanctus +. Comprimat te Deus Pater +, comprimat te Deus Filius +, comprimat te Deus Spiritus Sanctus +. Amen. Invocatio SS. Evangelistarum Sanctus Matthaeus, Sanctus Marcus, Sanctus Lucas, Sanctus Joannes Evangelistae, qui Christi evangelium per quatuor mundi partes divulgarunt, ipsi sanctis suis meritis et precibus hanc tempestatem a termino isto, et ab omnibus christianorum finibus ab eodem domino nostro Jesu Christo obtineant effugari et depelli.