OCR Output

R. Qui fecit coelum et terram

V. Sit nomen Domini benedictum

R. Ex hoc nunc et usque in saeculum

V. Exurgat Deus et dissipentur inimici ejus
R. Et fugiant, qui oderunt eum a facie ejus
V. Exurge Domine adjuva nos

R. Et libera nos propter nomen tuum

V. Domine exaudi oratinem meam

R. Et clamor meus ad te veniat

V. Dominus vobiscum

R. Et cum spiritu tuo

Oremus

Domine Jesu Christe, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia, quae in eis
sunt, quique flumini Jordani benedixisti, atque in eo baptizari voluisti, et tuas
sanctissimas manu et brachia sanctissima in cruce + extendisti, quibus aerem
sanctificasti: obsecramus immensam pietatis et bonitatis tuae abundantiam,
quatenus has nubes, quas ante me et post me et supra me, a dextris et a sinistris
video, aerem perturbare, dissolvere et annihilare digneris, ut alligata potestas
doemonum impie desaevientium deficiat et turbetur ad laudem tui sanctissimi
nominis et potentissimae majestatis tuae. Qui vivis et regnas etc.

Dein convertatur ad nubes, signat eas cruce dicens:

Circumdet te nubes Deus Pater +, circumdet te + Deus Filius, circumdet te
Spiritus Sanctus +. Destruat te Deus Pater+, destruat te Deus Filius+, destruat te
Deus Spiritus Sanctus +. Comprimat te Deus Pater +, comprimat te Deus Filius
+, comprimat te Deus Spiritus Sanctus +. Amen.

Invocatio SS. Evangelistarum

Sanctus Matthaeus, Sanctus Marcus, Sanctus Lucas, Sanctus Joannes Evangelis¬
tae, qui Christi evangelium per quatuor mundi partes divulgarunt, ipsi sanctis
suis meritis et precibus hanc tempestatem a termino isto, et ab omnibus christia¬
norum finibus ab eodem domino nostro Jesu Christo obtineant effugari et de¬
pelli.