OCR
b) Körmenet derült égért Processio ad postulandam serenitatem STR 1625, 244-245. Omnia fiant ut supra in litaniis majoribus; et in litaniarum precibus bis dicatur: Ut fidelibus tuis aeris serenitatem concedere digneris, Te rogamus audi nos. Ad finem obsecrationum, dicitur Pater noster etc. Vers. Et ne nos inducas in tentationem. Psalmus 66. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis [...] Vers. Adduxisti Domine Spiritum tuum super terram. Resp. Et prohibitae sunt pluviae de caelo. Vers. Cum obduxero nubibus caelum. Resp. Apparebit arcus meus, et recordabor foederis mei. Vers. Illustra faciem tuam Domine super servos tuos. Resp. Et benedic sperantes in te. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus Deus, qui culpa offenderis, poenitentia placaris; preces populi tui supplicantis propitius respice, et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte. Oratio Ad te nos Domine clamantes exaudi, et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus: ut qui juste pro peccatis nostris affligimur, misericordia tua praeveniente, clementiam sentiamus. Oratio Quaesumus, omnipotens Deus, clementiam tuam, ut inundantiam coerceas imbrium, et hilaritatem vultus tui nobis impertiri digneris. Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, etc. 179