Processio ad postulandam serenitatem
STR 1625, 244-245.
Omnia fiant ut supra in litaniis majoribus; et in litaniarum precibus bis dicatur:
Ut fidelibus tuis aeris serenitatem concedere digneris,
Te rogamus audi nos.
Ad finem obsecrationum, dicitur Pater noster etc. Vers. Et ne nos inducas in ten¬
tationem.
Psalmus 66. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis [...]
Vers. Adduxisti Domine Spiritum tuum super terram. Resp. Et prohibitae sunt
pluviae de caelo. Vers. Cum obduxero nubibus caelum. Resp. Apparebit arcus meus,
et recordabor foederis mei. Vers. Illustra faciem tuam Domine super servos tuos.
Resp. Et benedic sperantes in te. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp. Et
clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Deus, qui culpa offenderis, poenitentia placaris; preces populi tui supplicantis
propitius respice, et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur,
averte.
Oratio
Ad te nos Domine clamantes exaudi, et aeris serenitatem nobis tribue supplican¬
tibus: ut qui juste pro peccatis nostris affligimur, misericordia tua praeveniente,
clementiam sentiamus.
Oratio
Quaesumus, omnipotens Deus, clementiam tuam, ut inundantiam coerceas im¬
brium, et hilaritatem vultus tui nobis impertiri digneris. Per dominum nostrum
Jesum Christum filium tuum, etc.