a) Nagyszombati tűzszentelés
Item ornetur ecclesia omnibus ornamentis et utensilibus suis. Hora sexta con¬
veniat omnis clerus in ecclesiam, et praeparet se unusguisgue vestibus solennibus
ad suum ordinem sicut mos est. Deinde procedant ad ignem de silice excusum
cum plena processione et agua benedicta et thuribulo, tamen sine igne. Legendo
satis alte Psalmos XV. graduum scilicet: Ad dominum cum tribularer. Sine
Gloria.
Et benedicat sacerdos ignem in hunc modum:
Dominus vobiscum.
Oremus
Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, in nomine tuo et filii tui domini
nostri Jesu Christi bene+dicimus hunc ignem cum cera, et omnibus alimoniis
ejus sanctificamus; et signo crutcis Christi filii tui vivi altissimi signamus, ut
intus vel foris accensus, quod nocet, non incendat, sed omnia ad usus hominum
necessaria calescat sive illuminet; et quae ex hoc igne fuerint conflata vel
calefacta, sint benedicta, et omni humanae saluti utilia, ut non cum Dathan et
Abyron ignem tibi offerentibus alienum, incendamur, sed cum Aaron pontifice
et filiis ejus Eleazaro et Ithamaro, hostias tibi pacificas, Spiritus Sancti igne
assatas immolare valeamus, et semper ejusdem Spiritus Sancti igne vitia nostra
ure, cordaque luce scientiae tuae illumina, et animas nostras calore fidei clarifica.
Per eundem, in unitate ejusdem.
Omnipotens sempiterne Deus, mundi conditor, luminis syderumque fabricator,
per cujus ineffabilem potentiam omnis claritas sumpsit exordium, te in tuis
operibus invocamus, aperi nobis quaesumus labia nostra ad confitendum nomini
tuo et ad laudem gloriae tuae, ut digne celebrare mereamur sacrum officium
tuum, quia in hac sacratissima noctis vigilia, de donis tuis cereum tuae suppliciter
offerimus majestati. Per. [etc.]