Dignare Domine Jesu Christe exorci+zare, bene+dicere et sancti+ficare aquam
istam ad liberandum et sanandum famulum tuum N. ab omnibus maleficiis, in¬
cantationibus, ligaturis, signaturis et facturis sibi arte diabolica factis, et ab omni
maleficio taciturnitatis, ut omnia ad nihilum redigantur. Et sicut tua potentia
infernum spoliasti, ita eadem potentia expoliare digneris ipsum famulum tuum
N. ab omni machinamento diabolica arte facto, qui redemisti nos in manu forti
et brachio extento. Da Domine Jesu Christe, ut quod fideliter petimus efficaciter
consequamur. Per te Jesu Christe salvator mundi. Amen.
Hic aspergat aqua benedicta infirmum maleficiatum.
Modus bibendi aquam benedictam contra taciturnitatis:
Deinde sacerdos impleat poculum unum illa aqua benedicta plenum, immitendo
tres micas apostolicae cerae seu paschalis, dicat in nomine sanctissimae trinitatis
summe potum hunc dando ei bibere vicibus trinis jejunio tamen stomacho.
Benedictio contra inundationes et incendia
Contra pericolosas aquarum inundationes et incendia, quae flammis ingraves¬
centibus nullo humano auxilio sopiri posse putantur: parochus, indutus super¬
pelliceo et stola alba, procedit ad locum cum tribus ministris, duobus juxta cru¬
cem candelabra gestantibus, subsequente universo populo, et Deum deprecante.
Vers. Adjuva nos Deus salutaris noster.
Resp. Et propter gloriam nominis tui libera nos.
Vers. Salvos fac servos tuos.
Resp. Deus meus sperantes in te.
Vers. Domine non secundum peccata nostra facias nobis.
Resp. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.
Vers. Mitte nobis Domine auxilium de sancto.
Resp. Et de Sion tuere nos.
Vers. Domine exaudi orationem meam.