OCR
virtutem nominis tui adversus omnia tela et jacula neguissimi inimici tui. Per dominum nostrum Jesum Christum. Amen. Exorcismus aguae V. Adjutorium nostrum in nomine Domini R. Qui fecit coelum et terram Exorcizo te creatura aquae per Deum vivum, creatorem tuum et omnium creatarum autorem, qui te ab initio suo verbo ab arida terra separavit, et ad potandum atque abluendum omne, quod sordidum est, decrevit, ut sicut retines naturalem et insitam tibi a Deo virtutem a Deo datam, et palpabiles abluis sordes, ita addita virtute, per invocationem divini nominis, invisibiles, si quae in eo loco sunt sor des, aspersione tua, Christo jubente, in nomine ejus expurgas. Per eundem Christum dominum nostrum. Amen. Oremus Bene+dic Domine hanc creaturam aquae, ut sit remedium salutare generi humano, et praesta per invocationem tui nominis, corporis sanitatem et animae tutelam, atque defensionem mentis. Per dominum nostrum Jesum Christum. Amen. Oremus Bene+dic Domine hanc aquam, adversus humani generis inimicum, et mitte Spiritum Sanctum tuum super eam, ut armata defensione coelestis virtutis, cunctis percipientibus proficiat ad salutem. Per dominum nostrum etc. Amen. Oremus Bene+dic omnipotens Deus hanc aquam, qui ad usum humani generis ad abluendum omnium peccatorum crimina praestitisti, ut invocato super eas nomine tuo sancto, quicunque in ea locus fuerit, vel ubicunque aspersa fuerit, seu a qualibet creatura rationali potata, salutaris tui munus invisibile per hanc aquam tribuatur, ut omne, quod sordidum est, effugetur, et tuae pietatis beneficium in omnibus convalescat. Per dominum nostrum Jesum Christum etc. Amen. Hic sacerdos mittat salem in aquam in modum crucis dicens: 162