4. Unum tantum est guod a te nunc contendo. Cures, pro religua in
nostris rebus diligentia, ut quam minimum guasi degenerent ab origine
quae mox volumina formabuntur, utque ne illae ipsae quidem adnota¬
tiunculae omittantur, quas marginibus adscripsimus. Inter eas vero etiam
locos (puto) tris'’ quatuorve ad summum reperies ubi fuit excusatione
utendum corrupti apud Graecos exemplaris. Ad haec vero facile procu¬
randa obeundaque magis idoneum habere magisque ex usu tuo neminem
possis quam Alexandrum Sartium, civem tuum, literatum hominem,
nostrique studiosum, tum (quod ego in hac re primum puto) neutiquam
in amici negocio dormitantem.
In Rusculo Faesulano, pridie Nonas Maias MCCCCLXXX XII
Cum ante diem octavum Kalendarum Sextilis acutissimi ingenii et
utriusque linguae litteratissimi Angeli Politiani epistola mihi quaedam
demonstrata de obitu divi Laurentii Medicis fuisset ab exactissimis viris
Andrea Magnanimo et Alexandro Sartio Bononiensibus, fuit ea quidem
mihi quam gratissima ac longe iucundissima perlegenti. Neque potui
maiori affici gaudio ex acumine atque stili robore. Est enim undique
magis repleta varietate, ornata salibus, pluribus depicta clausulis quam
viderim nusquam antea. Cogitavi ego, utqui me tantopere delectarant,
afficerem eosdem, aliquo munere refrigerii, quo mihi frequentius recondita
patefaciant, qualiacumque illi Politiani amantissimi quotidie habeant et
in eorum versentur manibus. Curavi igitur eam impressoribus tradere,
ut et alii quoque Phoebicolae ea perfruantur voluptate mea opera, quam
ego gnavia atque diligentia Felsineorum perceperam ex animo.
17 ...tris. Régies alak a ¢res helyett.