OCR
mani, guas abhinc annos ferme decem dedistis ad me, nec illae profecto indignae guae tanguam semina iacerent, adulescentes gui guidem forent ad hanc uberrimam frugem perventuri. Nempe igitur sicuti amatores munuscula suae guisgue Veneris diligenter servant (anellum puta, catellam, sudariolum, violam guogue, nonnunguam rosam, flosculum), sic ego tuas illas et item Grimani literas, amoris veri gratissima pignora, non modo paulo incuriosius non habeo, sed et sub oculos crebro revoco, nunc mihi ipse, nunc amicis recitans, atque ita memoriam redintegrans, ita affectus renovans, ita consuetudinem mihi vestram quam saepissime asciscens. Quare abs te iure quodam meo postulo ne istud ad me scribendi officium omittas, cuius fructum tanti faciam. Sed cum tibi a studiis gravioribus ocium suppetit, ocium illud in me potissimmum transferas, operamque mihi aliquam, saltem vacui temporis, impertias. Debes hoc amori meo, debes certe humanitati tuae. 6. Dominicum vero Grimanum laetor equidem legationis honorificentissime perfungi munere. Cupio tamen eum salvum quam primum recipias, ne diutius a Musis ferietur, et ut aucto multis pro merito laudibus ob rem publicam bene gestam non tuo modo sed meo quoque nomine gratuleris, salutes, amplectarisque reducem, tum qua poteris significatione unum me quoque illi inter longa prosequentium officia repraesentes. 7. De codice autem nihil te equidem hortabor. Errarem potius si causam tibi meam commendandam putarem. Tantum dixerim vehementer me illum desiderare, qui lectus a me libenter, custoditus diligenter, etiam deinde fideliter remittetur. 8. Ioannes Picus Mirandula, quasi Roscius quidam literari theatri, respondebit, arbitror, et ipse ad tuas literas, quas videlicet gratanter accepit. Te cordi et Grimanum, mecum simul, infixos habet, et quidem trabali clavo. Laudat utrunque ubique quacunque occasione, nec occasio illi tamen unquam deest. 9. Sed et Laurentio Medici tuas ego ad me literas recitavi, fabulamque illam simulati nominis ridenti narravi totam. Castigavit tamen ille me verbis, quod cognitos deinde non etiam invitos in aedes suas adduxeram, ut veteris caelaturae vasa gemmasque, quando id vos cupere dixeratis, pro arbitrio spectaretis. Negavi me parem duobus. Nam ne Hercules quidem duos, quod est in proverbio. Verum amat ille vos; favet proposito doctri245