mani, guas abhinc annos ferme decem dedistis ad me, nec illae profecto
indignae guae tanguam semina iacerent, adulescentes gui guidem forent
ad hanc uberrimam frugem perventuri. Nempe igitur sicuti amatores
munuscula suae guisgue Veneris diligenter servant (anellum puta, catel¬
lam, sudariolum, violam guogue, nonnunguam rosam, flosculum), sic ego
tuas illas et item Grimani literas, amoris veri gratissima pignora, non
modo paulo incuriosius non habeo, sed et sub oculos crebro revoco, nunc
mihi ipse, nunc amicis recitans, atque ita memoriam redintegrans, ita
affectus renovans, ita consuetudinem mihi vestram quam saepissime
asciscens. Quare abs te iure quodam meo postulo ne istud ad me scri¬
bendi officium omittas, cuius fructum tanti faciam. Sed cum tibi a stu¬
diis gravioribus ocium suppetit, ocium illud in me potissimmum transferas,
operamque mihi aliquam, saltem vacui temporis, impertias. Debes hoc
amori meo, debes certe humanitati tuae.
6. Dominicum vero Grimanum laetor equidem legationis honorificen¬
tissime perfungi munere. Cupio tamen eum salvum quam primum reci¬
pias, ne diutius a Musis ferietur, et ut aucto multis pro merito laudibus
ob rem publicam bene gestam non tuo modo sed meo quoque nomine
gratuleris, salutes, amplectarisque reducem, tum qua poteris significatio¬
ne unum me quoque illi inter longa prosequentium officia repraesentes.
7. De codice autem nihil te equidem hortabor. Errarem potius si cau¬
sam tibi meam commendandam putarem. Tantum dixerim vehementer
me illum desiderare, qui lectus a me libenter, custoditus diligenter, etiam
deinde fideliter remittetur.
8. Ioannes Picus Mirandula, quasi Roscius quidam literari theatri,
respondebit, arbitror, et ipse ad tuas literas, quas videlicet gratanter ac¬
cepit. Te cordi et Grimanum, mecum simul, infixos habet, et quidem
trabali clavo. Laudat utrunque ubique quacunque occasione, nec occasio
illi tamen unquam deest.
9. Sed et Laurentio Medici tuas ego ad me literas recitavi, fabulamque
illam simulati nominis ridenti narravi totam. Castigavit tamen ille me
verbis, quod cognitos deinde non etiam invitos in aedes suas adduxeram,
ut veteris caelaturae vasa gemmasque, quando id vos cupere dixeratis, pro
arbitrio spectaretis. Negavi me parem duobus. Nam ne Hercules quidem
duos, quod est in proverbio. Verum amat ille vos; favet proposito doctri¬