OCR
19. Prima porro vigilia, cum coelum nubibus de improviso foedaretur, continuo basilicae ipsius maximae fastigium, guod opere miro singularem toto terrarum orbe testudinem supereminet, tactum de caelo est, ita ut vastae quaepiam deiicerentur moles, atque in ea potissimum partem qua Medicae convisuntur aedes, vi quadam horrenda et impetu, marmora immania torquerentur, in quo illud etiam praescito non caruit, quod inaurata una pila, quales aliae quae in eodem fastigio conspiciuntur, excussa fulmine est, ne non ex ipso quoque insigni proprium eius familiae detrimentum portenderetur. Sed et illud memorabile, quod ut primum detonuit, statim quoque serenitas reddita. 20. Qua autem nocte obiit Laurentius, stella solito clarior ac grandior, suburbano imminens in quo is animam agebat, illo ipso temporis articulo decidere extinguique visa quo compertum deinde est eum vita demigrasse. Quin excurrisse etiam faces trinoctio perpetuo de Faesulanis montibus, supraque id templum quo reliquiae conduntur Medicae gentis scintillasse nonnihil, moxque evanuisse feruntur. Quid quod et leonum quoque nobilissimum par, in ipsa qua publice continentur cavea, sic in pugnam ferociter concurrit, ut alter pessime acceptus, alter etiam leto sit datus? Arreti quoque, supra arcem ipsam, geminae perdiu arsisse flammae, quasi Castores, feruntur, ac lupa identidem sub moenibus ululatus terrificos edidisse. Quidam illud etiam (ut sunt ingenia) pro monstro interpretantur, quod excellentissimus (ita enim habebatur) huius aetatis medicus, quando ars eum praescitaque fefellerant, animum desponderit, puteoque se sponte demerserit, ac principi ipsi Medicae (si vocabulum spectes) familiae sua nece parentaverit. 21. Sed video me, cum quidem multa et magna reticuerim, ne forte in speciem adulationis inciderem, longius tamen provectum quam a principio institueram. Quod ut facerem, partim cupiditas ipsa obsequendi obtemperandique tibi, optimo, doctissimo, prudentissimoque homini, mihique amicissimo, cuius quidem studio satisfacere brevitas ipsa in transcursu non poterat, partim etiam amara quaedam dulcedo quasique titillatio impulit recolendae frequentandaeque eius viri memoriae, cui si parem similemque nostra aetas unum, forte, atque alterum tulit, potest audacter iam de splendore nominis et gloria cum vetustate quoque ipsa contendere. Vale. XV Calendas lunias MCCCCLXXXXIL in Faesulano rusculo 229