OCR
15. Atgue huius guidem iudicii praesagiigue paterni magnum profecto et clarum specimen hoc nuper dedit, guod aegrotanti praesto fuit semper, omniague per se, pene etiam sordida ministeria obivit, vigiliarum patientissimus et inediae, nunguamgue a lectulo ipso patris, nisi cum maxime res publica urgeret, avelli passus, et cum mirifica pietas extaret in vultu, tamen ne morbum aut sollicitudinem paternam moerore suo adaugeret, gemitus omneis et lacrymas incredibili virtute guasi devorabat. Porro autem, quod unum tristissima in re pulcherrimum ceu spectaculum videbamus, invicem pater quoque ipse, ne tristiorem filium tristitia sua redderet, frontem sibi ex tempore velut aliam fingebat, ac fluentes oculos in illius gratiam continebat, nunquam aut consternatus animo aut fractus, donec ante ora natus obversaretur. Ita uterque certatim vim facere affectibus suis ac dissimulare pietatem pietatis studio nitebatur. 16. Ut autem Laurentius e vita decessit, dici vix potest quanta et humanitate et gravitate cives omneis suos Petrus noster ad se domum confluentes exceperit, quam et apposite et varie et blande etiam dolentibus consolantibusque pro tempore suamque operam pollicentibus responderit, quantam deinde et quam solertem rei constituendae familiari curam impenderit, ut necessitudines suas omneis, gravissimo casu perculsas sublevarit, ut vel minutissimum quenque ex familiaribus deiectum difhdentemque sibi adversis rebus collegerit, erexerit, animaverit, ut in obeunda quoque re publica nulli unquam aut loco aut tempore aut muneri aut homini defuerit, nulla denique in parte cessaverit, sic ut eam plane institisse iam viam atque ita pleno gradu iter ingressus videatur, brevi ut putetur parentem quoque ipsum vestigiis consecuturus. 17. De funere autem nihil est quod dicam. Tantum ad avi exemplum ex praescripto celebratum est, quemadmodum ipse, ut dixi, moriens mandaverat. Tam magno autem omnis generis mortalium concursu quam magnum nunquam ante meminerimus. 18. Prodigia vero mortem ferme haec antecesserunt, quanquam alia quoque vulgo feruntur. Nonis Aprilibus, hora ferme diei tertia, triduo antequam animam edidit Laurentius, mulier nescioquae, dum in aede sacra Marie Novella quae dicitur declamitanti e pulpito dat operam, repente, inter confertam populi multitudinem, expavefacta consternataque consurgit, lymphatoque cursu et terrificis clamoribus, ‘Heus heus,’ inquit, ‘cives: an hunc non cernitis ferocientem taurum, qui templum hoc ingens flammatis cornibus ad terram deiicit?’ 227