OCR
decretum sit. Recedebat homo iam, cum Laurentius, "Heus, inguit, ‘benedictionem, pater, priusquam a nobis proficisceris.’ Simul demisso capite vultuque et in omnem piae religionis imaginem formatus, subinde ad verba illius et preces rite ac memoriter responsitabat, ne tantillum quidem familiarium luctu, aperto iam neque se ulterius dissimulante, commotus. Diceres indictam caeteris, uno excepto Laurentio, mortem, sic scilicet unus ex omnibus ipse nullam doloris, nullam perturbationis, nullam tristitiae significationem dabat, consuetumque animi rigorem, constantiam, aequabilitatem, magnitudinem, ad extremum usque spiritum producebat. 10. Instabant medici adhuc tamen, et ne nihil agere viderentur, ofhciosissime hominem vexabant. Nihil ille tamen aspernari, nihil aversari quod illi modo obtulissent, non quidem quoniam spe vitae blandientis illiceretur, sed ne quem forte moriens vel levissime perstringeret, adeoque fortis ad extremum perstitit ut de sua quoque ipsius morte nonnihil cavillaretur, sicuti cum porrigenti cuidam cibum rogantique mox quam placuisset respondit, ‘Quam solet morienti.’ 11. Post id, blande singulos amplexatus, petitaque suppliciter venia si cui gravior forte, si molestior morbi vitio fuisset, totum se post illa perunctioni summae demigrantisque animae commendationi dedidit. Recitari dein evangelica historia coepta est, qua scilicet irrogati Christo cruciatus explicantur, cuius ille agnoscere se verba et sententias prope omneis, modo labra tacitus movens, modo languenteis oculos erigens, interdum etiam digitorum gestu, significabat. Postremo sigillum crucifixi argenteum margaritis gemmisque magnifice adornatum defixis usquequaque oculis intuens identidemque deosculans expiravit. 12. Vir ad omnia summa natus, et qui flantem reflantemque toties fortunam usque adeo sit alterna velificatione moderatus ut nescias utrum secundis rebus constantior an adversis aequior ac temperantior apparuerit. Ingenio vero tanto ac tam facili et perspicaci ut quibus in singulis excellere alii magnum putant, ille in universis pariter emineret. Nam probitatem, iustitiam, fidem nemo (arbitror) nescit ita sibi Laurentii Medicis pectus atque animum, quasi gratissimum aliquod domicilium templumque, delegisse. lam comitas, humanitas, affabilitas quanta fuerit eximia quadam in eum totius populi atque omnium plane ordinum benevolentia declaratur, sed enim inter haec omnia, liberalitas tamen et magnificentia explendescebat, quae illum pene immortali quadam gloria ad deos usque provexerat, cum interim nihil ille famae duntaxat causa et 223