decretum sit. Recedebat homo iam, cum Laurentius, "Heus, inguit,
‘benedictionem, pater, priusquam a nobis proficisceris.’ Simul demisso
capite vultuque et in omnem piae religionis imaginem formatus, subinde
ad verba illius et preces rite ac memoriter responsitabat, ne tantillum
quidem familiarium luctu, aperto iam neque se ulterius dissimulante,
commotus. Diceres indictam caeteris, uno excepto Laurentio, mortem,
sic scilicet unus ex omnibus ipse nullam doloris, nullam perturbationis,
nullam tristitiae significationem dabat, consuetumque animi rigorem,
constantiam, aequabilitatem, magnitudinem, ad extremum usque spiritum
producebat.
10. Instabant medici adhuc tamen, et ne nihil agere viderentur, ofh¬
ciosissime hominem vexabant. Nihil ille tamen aspernari, nihil aversari
quod illi modo obtulissent, non quidem quoniam spe vitae blandientis
illiceretur, sed ne quem forte moriens vel levissime perstringeret, adeoque
fortis ad extremum perstitit ut de sua quoque ipsius morte nonnihil ca¬
villaretur, sicuti cum porrigenti cuidam cibum rogantique mox quam
placuisset respondit, ‘Quam solet morienti.’
11. Post id, blande singulos amplexatus, petitaque suppliciter venia si
cui gravior forte, si molestior morbi vitio fuisset, totum se post illa pe¬
runctioni summae demigrantisque animae commendationi dedidit. Re¬
citari dein evangelica historia coepta est, qua scilicet irrogati Christo
cruciatus explicantur, cuius ille agnoscere se verba et sententias prope
omneis, modo labra tacitus movens, modo languenteis oculos erigens,
interdum etiam digitorum gestu, significabat. Postremo sigillum crucifixi
argenteum margaritis gemmisque magnifice adornatum defixis usque¬
quaque oculis intuens identidemque deosculans expiravit.
12. Vir ad omnia summa natus, et qui flantem reflantemque toties
fortunam usque adeo sit alterna velificatione moderatus ut nescias utrum
secundis rebus constantior an adversis aequior ac temperantior apparue¬
rit. Ingenio vero tanto ac tam facili et perspicaci ut quibus in singulis
excellere alii magnum putant, ille in universis pariter emineret. Nam
probitatem, iustitiam, fidem nemo (arbitror) nescit ita sibi Laurentii
Medicis pectus atque animum, quasi gratissimum aliquod domicilium
templumque, delegisse. lam comitas, humanitas, affabilitas quanta fuerit
eximia quadam in eum totius populi atque omnium plane ordinum be¬
nevolentia declaratur, sed enim inter haec omnia, liberalitas tamen et
magnificentia explendescebat, quae illum pene immortali quadam gloria
ad deos usque provexerat, cum interim nihil ille famae duntaxat causa et