OCR
speramus et cupimus. Laurentii tamen desiderium lenire nequeo, et quod recenti vulneri accidere solet (guo magis frigescit, eo gravius dolet) in me sentio. In ista vero tua ingenti studiorum calamitate atque iactura, quid abs te optem, video; quid impetrare possim, ambigo. Faciam tamen quod in communi luctu assolet, ac per ipsius Laurentii felicem memoriam, ut abstersis aliquantisper lachrymis, quo ille emigraverit animi terrore, quive antea ad suos sit praefatus (in utriusque nostrorum consolationem totam illius vitam splendoris et laudis plenam, tuis aliquando lucubrationibus ad posteritatem perventuram non dubito), quibus honoribus sit elatus, cui quoque monumento et quibus eulogiis intulerint, perscribas, et rogo et obsecro. Vale. Mediolani, XVIII Calendas Maias MCCCCLXX XXII II. Angelus Politianus Iacobo Antiquario suo salutem 1. Vulgare est ut qui serius paulo ad amicorum literas respondeant nimias suas occupationes excusent. Ego vero, quo minus mature ad te rescripserim, non tam culpam confero in occupationes, quanquam ne ipsae quidem defuerunt, quam in acerbissimum potius hunc dolorem, quem mihi eius viri obitus adtulit, cuius patrocinio nuper unus ex omnibus literarum professoribus et eram fortunatissimus et habebar. Ilo igitur nunc extincto, qui fuerat unicus actor eruditi laboris videlicet, ardor etiam scribendi noster extinctus est, omnisque prope veterum studiorum alacritas elanguit. 2. ‘Sed si tantus amor casus cognoscere nostros’ et qualem se ille vir in extremo quasi vitae actu gesserit audire, quanquam et fletu impedior et a recordatione ipsa quasique retractatione doloris abhorret animus ac resilit, obtemperabo tamen tuae tantae ac tam honestae voluntati, cui deesse pro instituta inter nos amicitia neque volo neque possum. Nam profecto ipsemet mihi nimium et incivilis viderer et inhumanus, si tibi, et tali viro et mei tam studioso, rem ausim prorsus ullam denegare. Caeterum quoniam, de quo tibi a nobis scribi postulas, id eiusmodi est ut 215