OCR
I. Jacobus Antiquarius Angelo Politiano s. d. 1. Ante diem quintum Idus Aprilis secesseram Ticinum. Postridie eius diei, cum officii causa praefectum arcis, humanissimum virum, Iacobum Pusterlam convenissem, perbenigne me exosculatus, ‘Secunda, inquit, ‘noctis vigilia, de Laurentii Medicis obitu praevolens tabellarius ad principem contendit.’ Hoc nuncio attonitus, oculos cum in terram defixissem, ‘Estne, inquam, ‘nobis iratus Deus, ut in illo omnium sapientissimo viro tot spes, tot virtutum imagines et signa, tanquam ad vasa conclamans, sustulerit? Sed de Italiae calamitatibus mox. Quae enim ab eminentissimis locis mala ingruunt, nivibus cum in montium cacuminibus liquescentes ingentia efficiunt flumina simillima esse solent. 2. Biduo post, Mediolanum regressus, offendi sermonem varium. Ea nanque de moestissima re iam populus erat certior. Alii de caelo aedem Liberatae paulo ante quam Laurentius decederet tactam, alii desperata eiusdem salute, Petrum Leonem medicum, qui aegrotanti assederat, sese in puteum praecipitasse affirmabant. Dedi conplusculos dies dolori meo, neque possum, mi Politiane, magnopere non torqueri, et ut me ipsum assidue magis urgeam, tum mea tum aliorum causa facit. Scis qua illum veneratione prosequebar, quove, quasi restituta vice, me ipse complectabatur animo non ignoras, qui unus omnium vitae meae praesidium in pleraque fortuna a me censeretur constantissimum. Sed in communi rerum acervo plura sunt. Saepe enim inter Scyllam et Carybdim positus, Italiam non minus temperabat quam Isthmus ille qui inter Ionium et Aegeum, ne inter se concurrentia maria confundantur, natura constitutus esse videtur. 3. Scio in clarissimo iuvene Petro Medice ab universa civitate, quod nostrum dolorem plurimum extenuat, patris auctoritatem prorsus confirmatam esse, idque decretum publicum, quoniam in unius familiae incolumitate totius rei publicae salus versatur, perpetuo mansurum et 213