OCR
ea quae natura in promptu haberet nostrae mentis aciem, sicut ad solem noctuae oculos caligare. Procul haec a nobis insania sit, ut quantum absimus adhuc, non dico a summis, sed vel a mediocribus viris ignoremus. Assentatiunculis autem quorundam aut item obtrectatiunculis, et ineptis et levibus, non magis equidem aut attolor aut deprimor quam umbra ipsa mei corporis. Non enim quia longior illa et extentior mane ac vesperi sit, meridie vero brevior et contractior, ob id ego quoque statim maior proceriorque mihi mane ac vesperi quam meridie ipso videri debeo. 4. Quod autem fore suspicaris opera, studio industriaque mea ut et vetustati squalor abstergatur et ad frugem iuniores perveniant, vide, quaeso, ne tibi verba det amor erga me nimius. Ego certe (nescio autem vitione mentis captus, an consilio magis adductus) magnum quiddam omnino molior facturusque operae pretium videor, modo vires, animum subsequantur. Vale. Faesulae, ante VII Calendas Septemb. MCCCCLXXXXI 211