OCR
minem efferar. Denigue sic epistolam claudis ut esse in magna spe vel expectatione potius studiorum literarumgue nostrarum videaris. Eguidem, ut planissime dicam, sentio me tibi in suspitionem venisse quasi plus nimio sim gloriae avidus, quod ut, quas a doctis hominibus proximis aliquot mensibus acceperim literas, earum exemplum statim istuc Bernardo Riccio miserim, quo tibi protinus ostenderentur. 2. Ut autem sic ineptirem, non mea me voluntas, verum ipsius Bernardi, optimi quidem iuvenis, sed mei nimium amantis, assiduae prope obsecrationes inpulerunt, praesertim qui te quoque ipsum magnopere id velle atque etiam contendere assereret. Non igitur ut auras quasi captarem, quod a meis moribus procul abest, sed ut amicis obsequerer, quorum me semper iudicio permiserim, crebras istuc epistolas illas missitabam, quas tamen probe memineram non iuratorum testium, sed blandientium esse amicorum. Quod igitur rogas qua eas denique fronte suscipiam, plane fateor laeta, sic enim solo quaecunque a viris et amicis et doctis proficiscuntur. Caeterum sic ipsemet mecum cogitare soleo: si fallitur qui me laudat, danda mihi opera est ne iterum fallatur, atque interim habenda gratia, sin autem minime fallitur, aut idem nec etiam fallit atque ita maior sum quam mihi fortasse videor, aut si fallit, animandi mei vel conciliandi vel irridendi gratia fallit, quorum primum mihi expedit, alterum non displicet, tertium cadere in amicum non solet. Itaque ratiocinationem sic colligo ut aut ego ne doctus quidem sim quod isti vel opinantur vel dictitant, aut sim certe qualem praedicant. Sed quoniam vir esse nemo doctus potest quin sibi ipse quoque videatur (prima enim docti hominis condicio est ut ipse se norit), ego vero mihi doctus non videor, sequitur omnino ne sim doctus. Sed hoc ipsum tamen non falli me in eo quo plerique, opinor, falluntur, nisi divini esse muneris intellegerem, etiam plus caeteris fallerer. 3. Ibi vero fateor risi mediocriter cum me admones ne supra hominem efferar, scilicet periculum est hoc in me, qui quidem adhuc in primis literulis haesitem. Quasdam vero arteis ex iis ne attigerim quidem quae philosophiae studio famulantur, cum sit eorum quoque qui disciplinas omneis omnemque sapientiam prohibuissent celebris illa sententia: sic ad 209